banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Filippo
Pagina 179 Numero 77

 Philippus, Amyntae filius, amplissimum atque firmissimum regnum in Macedonia constituit. Adulescens Thebis obses fuerat, ubi militiae instituta Graecorumque mores didicerat. Regni initia maxime ardua fuerunt. Philippus autem maxima sollertia et calliditate omnia pericula superavit, hostes fudit, barbarorum Graecorumque fines invasit. Tunc Athenienses, Lacedaemonii atque Thebani de principatu saepissime contendebant; Philippus callidissime simultates aluit, plurimas colonias occupavit, clarissimos cives auro corrupit. Demosthenes, clarissimus ex Atheniensium oratoribus, Graeciae libertatem defendere temptavit: nam apud Chaeroneam, in Boeotia, Philippi phalanx Graecorum copias profligavit. Sic Philippus totam Graeciam subegit; tum ingentius bellum contra Persas comparare instituit, sed sub coniuratorum ictibus concidit. Macedonum rex multos hostes vi et armis, etiam plures auro, muneribus atque astutia vicerat.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44579
[darkshines] - [2018-05-17 18:13:58]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!