banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
L'asino che voleva imitare il cagnolino
Pagina 181 Numero 78

 In villa hominis ditissimi, cum plurimis aliis animalibus, etiam asinus et catulus erant. Asinus saepe blanditias et maxima domini benevolentiam erga catulum videbat, ideoque olim sic cogitavit: "Profecto animalium condicio iniquissima est: nam dominus infimum et nullius momenti animal diligit. Ego maior et fortior sum cane, praeterea auxilium meum utilius in plurimis rebus est; ego quoque igitur plures honores et maiorem benevolentiam obtinebo, si par obsequiium praestitero". Dum iumentum sic cogitat, dominus in stabulum intrat. Statim asinus obviam currit: caudam agitat, vehementissime rudit, invenuste huc illuc exsultat et in dominum insilit: pedes anteriores super humeros ponit et lingua, sicut catulus, collum vultumque lambit, sordidissimis ungulis nitidissimam vestem foedat atque dilicerat, dum toto corpore laetitia fremit. Dominus perterritus clamat celerrimeque servi accurrunt: impudens animal verberibus mulcant semianimumque ad praesepe vinciunt.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44580
[darkshines] - [2018-05-11 20:37:22]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!