banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Alessandro
Pagina 181 Numero 79

 Alexander Magnus, celeberrimus Macedonum rex, ad paternum solium militum omnium voluntate pervenit. Alexandri regni initia difficillima fuerunt, sed adulescens omnes seditiones principum aemulorum maxima firmitate repressit. Non fuit tamen crudelis aut indoctus: nam magistrum habuerat Aristotelem, clarissimum omnium philosophorum, et litteras atque artes mirabili studio semper coluit. Postquam Graeciam pacavit, Alexander Persarum fines invadere statuit. Antipatrum legatum in Macedonia reliquit et cum validissimo ac fortissimo exercitu Hellespontum traiecit. Ingentissimas Darei copias primum apud Granicum, Mysiae flumen, iterum in Cilicia apud Issum, tertio apud Gaugamela profligavit. Tunc omnes Graeciae civitates ingentissimos honores et coronam auream regi victori decreverunt, quia brevi tempore Persas gravisssime puniverat: nam Persae multis ante annis Graeciam ferro ignique vastaverant Athenasque incenderant atque diruerant.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44581
[darkshines] - [2018-08-18 11:47:33]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!