banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
1
Le parti del corpo
Pagina 184 Numero 81

 Corporis membra complura sunt. Corporis partem anteriorem pectus, posteriorem tergum vocamus. Corporis partes etiam artus appellamus. Artuum autem alii maiores, alii minores, alii superiores, alii inferiores sunt; praeterea alii fortiores, alii debiliores, itemque alii mobiliores, alii desidiosiores, sicut alii formosiores et alii utiliores; omnes tamen maxime necessarii sunt. Artus superiores sunt caput, brachia et truncus; artus inferiores venter, femina, crura et pedes; ex consuetudine autem artus superiores brachia, inferiores crura dicimus. Caput in altissima corporis parte positum est: nam ut dux totius fabricae corporis est ceterisque partibus imperat. Mira est membrorum congruentia: nam caput maius iusto aut manus pluribus digitis praedita non opportunitas, sed vitium naturae est. Brachia aeque longa sunt: dexterum enim tam longum est quam sinistrum. Manus quoque aeque longae sunt, contra digiti fere impares crassitudine et longitudine sunt: index tam longus est quam anularis, medius longissimus est, pollex crassitudine maximus, longitudine minimus.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44584
[darkshines] - [2017-06-30 16:06:41]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!