banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
1
L'esercito romano
Pagina 205 Numero 96

 Romanorum exercitus civibus Romanis constabat militesque e tribubus proveniebant; exercitum rex ducebat, rei publicae temporibus autem duo consules. Priscis temporibus milites armis varii generis praediti erant, saepe etiam rudibus verubus et robustis fustibus. Antiquis temporibus legio quattuor milibus peditum et trecentis equitibus constabat. Tum senatus delectum habebat cum belli periculum imminebat: cives in legionibus conscripti contra hostes procedebant, at post bellum domum remeabant. Augusti temporibus autem, propter imperii molem, defensionis causa, exercitus perpetuus fuit; copias tunc consul, praetor aut proconsul ducebant. Etiam legati parti copiarum aut toti exercitui nonnumquam praesidebant, ducis iussu. Romani exercitus robur peditatus erat. In peditatu solum cives Romani stipendium merebant, in equitatu vero etiam socii erant, sicut etiam in cornibus sociorum quoque copiae pugnabant. Equitatum magister equitum ducebat. In Romanorum exercitu esseda non erant, sicut apud Belgas, Gallos atque Britannos, sed vehicula tantum ad commeatuum impedimentorumque vecturam.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44599
[degiovfe] - [2019-05-04 18:28:13]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!