banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
1
Numero e prerogrative degli dèi (I)
Pagina 226 Numero 104

 Ioves fuere tres: primus in Arcadia Aetheris filius, cui etiam Aetherius cognomen fuit, qui primum Solem procreavit. Secundus ibidem in Arcadia, quem Saturnium cognominamus; qui ex Proserpina Liberum patrem procreavit, vini inventorem. Tertius Cretae Saturni et Opis filius, Optimus Maximus appellatus. Soles fuere quinque: primus Iovis filius; secundus Hyperionis; tertius Nili filius, cui Aegyptus est consecrata; quartus qui Rhodi in lucem venit, cuius etiam Zmintheus est filius; quintus Colchi filius, ex quo Circe et Medea et Phaethon ortum habuerunt. Vulcani fuere quattuor: primus Caelo et Ope natus; secundus Nili filius; tertius Saturni et Iunonis; quartus in Sicilia Melites filius. Mercurii quattuor: primus Caeli et Diei filius; secundus Iovis et Croniae filius vel Proserpinae; tertius Croni filius et Maiae, qui est inventor lyrae; quartus Cylleni filius, qui Aegyptiis litteras et numeros dixit. Apollines quinque: primus Vulcani et Minervae; secundus ex Corybante; tertius Iovis filius ex Latona; quartus Sileni filius in Arcadia; quintus Ammonis filius in Libya natus.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44607
[darkshines] - [2017-06-28 17:49:41]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!