banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
L'età del ferro
Pagina 227 Numero 108

 Tertia post illam successit aenea proles, saevior ingenio et promptior ad horrida arma, non scelerata tamen; cui successit ultima de duro ferro aetas. Protinus in aevum omne nefas irrupit; pudor, verum fidesque fugerunt, in quorum locum fraudes, dolus, insidiae, vis aurique amor sceleratus venerunt. Tunc primum homines ventis vela dederunt, carinae fluctibus ignotis insultaverunt, callidi mensores terram, communem prius, longis limitibus signaverunt. Nec tantum segetes alimentàque debita mortales poposcerunt, sed etiam opes, quas terra recondiderat, effoderunt, irritamenta malorum. Ita nocens ferrum apparuit ferroque nocentius aurum, apparuit bellum quod ferro auroque pugnat et sanguinea manu crepitantia arma concutit. Homines rapinis vivere incipiunt: non hospes ab hospite tutus, non socer a genero, fratrum quoque gratia rara est; vir coniugis exitio imminet, illa mariti, novercae aconita miscent. Victa iacet pietas dique ex orbe terrarum discedunt, praeter Astraeam virginem; quae paulo post, omnes iustitiae spes amittens, ultima caelestum, terras caede madentes relinquit.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44611
[darkshines] - [2018-06-25 13:17:49]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!