banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La scimmia bugiarda e il delfino
Pagina 231 Numero 110

 Antiquitus mos erat navigantibus, delectationis causa, parva animnalia secum ducere; sic enim solebant diuturnae navigationis taedium levare. Olim igitur mercator navigans per Aegaeum secum duxerat etiam simiam, animal mite at mendax. Cum autem navis pervenit ad Sunium, Atticae promunturium, vehementissima tempestas eam cum omnibus navigantibus submersit. Simia, mire incolumis, Athenas natans pervenire temptabat; accessit delphinus, animal hominibus amicissimum, eamque credens hominem tergo suscepit. Cum accesserunt ad Piraeum, celebrem Atheniensium portum, delphinus ex comite quaesivit: "Esne Atheniensis?". Cui simia: "Equidem Athenis ipsa in lucem veni, ibique adhuc nobilissimi parentes mihi sunt". Tum delphinus: "Cognoscisne igitur etiam Piraeum?". Eique simia, subridens: "Certe, Piraeus intimus amicorum meorum est, omnesque clarissimi Atheniensium amicissimi mihi sunt". Tunc delphinus, talibus mendaciis iratus, ex dorso simiam excussit, quae inter undas vitam misere finivit.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44613
[degiovfe] - [2019-05-06 20:48:36]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!