banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La testuggine e le gallerie
Pagina 268 Numero 125

 Testudo de materia ac tabulatis contexitur; ciliciis centonibusque vestitur, ne exuratur incendio. Haec intrinsecus accipit trabem, quae aut adunco praefigitur ferro falx vocatur, quia incurva est, ut de muro extrahat lapides, aut caput ipsius vestitur ferro et appellatur aries, vel quod habet durissimam frontem, quae delet muros, vel quod more arietum retrocedit, ut cum impetu vehementius feriat. Testudo a similitudine verae testudinis vocabulum sumpsit quia, sicut illa modo reducit, modo proserit caput, ita machinamentum interdum reducit trabem interdum exerit, ut fortius caedat. Musculi dicuntur minores machinae, quibus protecti ballatores agunt: fossam circum urbem lapidibus, lignis ac terra complent atque solidant, ut turres ambulatoriae sine impedimento iugantur ad murum. Vocantur autem musculi a marinis beluis: nam quamadmodum illi, quamquam minores sunt, tamen ballaenis auxilium exhibent, ita istae machinae breviores turribus magnis parant viam itineraque praemuniunt.
Vegezio

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44638
[degiovfe] - [2019-05-06 20:58:40]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!