banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
1
Rodopi
Pagina 271 Numero 126

 Rhodopis filia erat mercatoris Graeci qui Naucrati, in urbe Aegypti, habitabat. Ea omnes puellas aetatis suae pulchritudine superabat. Olim ad Nilum flumen lavatum cum ancillis venit, postea corpus calore oppressum in aqua fluminis recreavit; interea vestimenta et sandalia ancillis commisit, ut ea custodirent. Subito vultur devolavit, unum e duobus sandaliis apprehendit et avolavit. Ancillae vulturis metu aufugerunt, Rhodopis cum altero sandalio domum revertit. Eodem illo tempore Psammetichus, Aegyptiorum rex, sedebat in foro Memphidis, quae tum caput Aegypti erat, ut ius diceret. Subito vultur sandalium quod rapuerat in gremium regis ipsius demisit et avolavit. Statim rex, cui sandalii venustas valde placuerat, vates consuluit. Quorum unus: "Rex", inquit, "hoc deum omen est. Quaere eam virginem, cuius est hoc sandalium, ut nostra regina sit". Rex vatis consilio paruit. Primum ii, quibus imperaverat ut virginem reperirent, diu frustra quaesiverunt; cum autem rex ipse quaesivit et forte Naucratim venit, puellam invenit quae alterum sandalium possidebat. Eius venustatem magnopere laudavit, eamque uxorem et reginam fecit.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/44639
[darkshines] - [2017-06-27 13:18:15]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!