banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La Scizia e i suoi abitanti
Pagina 8 Numero 6

Scythia magna Europae et Asiae terra est. Scythiam habitant feri et barbari populi: Dacae, Getae, Cimmerii multique alii, qui («che») universi Scythae appellantur. In Scythia latae densaeque silvae sunt, alti rapidique fluvii per loca deserta et inculta fluunt. Caelum totius Scythiae gelidum asperumque est, tamen a Scythiis tunicae laneae vel linteae non induuntur, sed corpora (nom., «i corpi») ferarum pellibus («con pelli») proteguntur. Eorum vita ardua est, sed integra et parca: nam Scythae iustitiam servant, furta summam culpam existimant, bona aliena spernunt, divitias modicas cupiunt. Scythae agros suos non colunt et domicilia certa non habent, quia («poiché») eorum vita vaga et libera est: nam cum gregibus («con le greggi») suis semper errant et nova pabula petunt («cercano»). Cum migrant, viri feminas liberosque suos magnis plaustris vehunt; cum consistunt, palustra tutum perfugium praebent. Scythae in bello nullum periculum timent, in proeliis strenui animosique sunt, arma et equos praesertim diligunt: eorum scuta miris equorum et cervorum figuris decorantur.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45079
[darkshines] - [2018-01-02 18:57:32]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!