banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
1
Atene
Pagina 9 Numero 7

Attica magna Graeciae paeninsula est, amoena ac frugifera. In Attica Athenae sunt, rbs («città», nom. sing.) pulchra et opulenta. Nam Athenarum incolae industria sollertiaque divitias sibi («per sé») parant et patriae fortunam augent: agricolae terram colunt et uvarum olearumque magnam copiam colligunt; nautae navigant et mercaturam faciunt. Multae arae et sumptuosae statuae deae Minervae Athenas ornant; nam Athenis Minerva, sapientiae dea, maxime (avv.) colitur et ab incolis semper opimae victimae deae immolantur. Athenarum incolis memoria pugnae Marathoniae semper cara est et gloria clarae victoriae contra («contro» + acc.) Persas a poetis celebratur. Nam olim Persarum copiae Graeciam petunt et Atticam occupant, sed Athenienses («gli Ateniesi», nom. plur.) paucas sed validas copias instruunt, magnam fiduciam in benevolentia deae Minervae ponunt, et fortiter pugnant. Itaque Persae vincuntur et fugantur et adrogantia Persarum regis («del re») frangitur. Sed, cum Athenis avaritia et superbia vigent, magnae discordiae oriuntur («nascono») et Athenarum potentia corruit: nam discordia semper causa miseriae est.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45080
[darkshines] - [2017-12-12 10:40:30]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!