banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Antiquis temporibus (2)
Pagina 25 Numero 15

Maiores («Antenati») nostri parsimoniam colebant beatique vivebant, quia immoderatas divitiarum cupiditates non habebant nec dolebant quod pauca viliaque possidebant. In poculis fictilibus bibebant et in humilibus lectis tecumbebant; mulieres nec vestes pretiosas induebant neque monilibus et gemmis exornabantur. In parvis modestisque templis deorum simulacra non ex auro eboreque, sed ex ligno erant. Parsimonia pulchra animi virtus est, quia mores non corrumpit, sed homines fortes strenuosque reddit; luxuria autem grave animi vitium est, quia causa mollitia pigritiaeque est. Itaque his («con queste») virtutibus antiqui Romani magna celebremque urbem suam reddebant, multos et ingentes hostium copias bello profligabant, gentes asperas et feroces in potestatem suam redigebant. Sed nunc, quoniam tota civitas luxuria et avaritia corrumpitur, omnium animi ad mala facinora impelluntur.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45102
[darkshines] - [2018-02-21 18:24:16]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!