banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Una visita al Palatino e al Campidoglio
Pagina 26 Numero 1

Mense praeterito Philippus, Graecus puer Marci amicus, Athenis Romam cum patre pervenit et clarae urbis antiqua monumenta visere voluit. Philippus eiusque pater a Marci patre benigne accepti sunt. Philippus mane in Palatinum montem duci maluit, tempore postmeridiano in Capitolium. Marcus eum duxit et amico aedificia Palatii digito ostendens («mostrando»): "Hic («qui») Augustus - inquit - habitavit, hic Tiberius, qui («che», nom. sing.) Augusto in imperio suscessit; Romulus quoque hic (avv.) olim sedem suam posuit. Palatium, ubi antea (avv.) silvarum ferae errabant, nunc domicilium imperii est". In Capitolio Marcus amico monstrare voluit aedem Iovis, quae («che», nom. sing.) a Tarquinio Prisco aedificata est, cum Etrusci Romanis imperitabant. Templum olim incendio deflagravit sed a populo Romano non solum renovatum est, sed etiam splendidius («più splendido») refectum est. Olim enim ligneum erat, nunc marmoreum surgit et in templo aureum Iovis simulacrum est. Cum Iove in templo habitant Minerva, eius filia, et Iuno, eius uxor. Terminus quoque, antiquus Romanorum deus, in templo domicilium habet. Cum enim Iuppiter novam sedem occupavit, pristini Capitolii dei de colle expulsi sunt, Terminus solus restitit et locum in templo servavit.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45104
[darkshines] - [2018-08-28 16:36:32]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!