banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Il senato romano
Pagina 28 Numero 3

Romulus, postquam urbem Romam condidit, centum ex senioribus («cento tra i più anziani») civibus legit, quos («che», acc. m. pl.) propter senectutem senatores appellavit, atque eorum consilio auxilioque regnavit. Senatorum numerus prope idem («quasi identico») fuit sub aliis regibus, sed postquam reges Urbe expulsi sunt et res publica instituta est, senatorum numerus auctus est, quia patricii, qui («che», nom. m. pl.) summos magistratus, id est («cioé») praeturam, censuram et consulatumm gesserant («avevano ricoperto»), iure senatores fiebant («diventavano»). Senatores etiam patres appellabantur, quia et in secundis et in adversis rebus rei publicae tutores ac defensores putabantur. Primum (avv.) senatus solum ex patriciis constabat, sed postea, cum magistratus qui («che», nom. m. pl.) aditum ad senatum dabant etiam plebi patuerunt, plebei quoque senatores facti sunt («divennero») et "homines novi" appellati sunt. Multa et varia senatus officia («competenze») erant: senatus enim de rei publicae rationibus, de bello, de pace et de multis aliis rebus deliberabat, de legibus agebat, provinciarum praefectos eligebat et in rei publicae discrimine dictatorem nominabat. Res Romanae auctae sunt non solum civium constantia, sociorum fide et exercituum virtute sed etiam auctoritate ac prudentia senatus.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45106
[darkshines] - [2018-08-29 13:13:32]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!