banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Il dio bifronte
Pagina 43 Numero 4

Romani Ianum antiquum Italiae deum venerabantur. Ianus enim - ut («come») scriptores tradunt - primus Romanis sacros ritus largitus est. Is omnium operarum initiis praesidebat, quapropter («motivo per cui») primus anni mensis Ianuarius appellatus est et deo sacer fuit. Sculptores pictoresque Romani Ianum bifrontem fingebant, id est («cioé») cum duplici vultu, quod altero vultu praeterita facta respiciebat, altero futura animadvertebat. Propterea Ianus cum baculo in dextra manu et cum clave in sinistra fingebatur, quia sub eius fide erant urbium domorumque ianuae, qua (avv.) homines in urbes domosque ingrediebantur et quae a deo nomen trahebant. Romae Iani templum apud montem Capitolium erat: templi ianuae belli tempore aperiebantur, pacis tempore, autem, claudebantur. A Iano nomen trahit etiam Ianiculus mons, qui trans pontem Sublicium apud Tiberim surgit.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45123
[darkshines] - [2017-12-12 11:04:25]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!