banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Imprese di Cornelio Scipione in Spagna
Pagina 46 Numero 6

Bello Punico secundo senatus, quod Romani non solum in Italia sed etiam in Hispania a Carthaginensibus superati erant, in Hispaniam misit P. Cornelium Scipionem, magni ingenii magnaeque audaciae adulescentem, filium P. Scipionis, qui ibidem in Poenos bellum gesserat. Scipio, postquam in Hispaniam pervenerat, Carthaginem Hispaniae cepit, in qua Poeni omne aurum, argentum et obsides tenebant, quos ab Hispanis acceperant. Magonem etiam, fratrem Hannibalis, ibidem cepit eumque Romam cum aliis misit. Romae, cum haec («queste cose») in senatu nuntiata sunt, ingens laetitia fuit. Praeterea, quia Scipio Hispanorum obsides parentibus reddiderat, omnes fere Hispaniae civitates ad eum transierunt. Postquam is Hasdrubalem, Hannibalis alterum fratrem, vicerat fugaveratque magnam praedam cepit. Postero anno dum Scipio in Hispania egregias res agit, in Italia autem male pugnatum est et Claudius Marcellus consul occisus est.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45125
[darkshines] - [2017-12-12 13:22:58]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!