banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
1
I due Arcadi
Pagina 48 Numero 7

Duo («Due») Arcades amici ad urbem Megaram una (avv.) iter faciebant. Postquam in urbem pervenerant, unus ad cauponam devertit, alter ad hospitem. Sed media nocte unus, dum domi hospitis sui placide dormit, in somnio comitem vidit, qui flebat et sic amicum orabat: "Amice, succurre mihi, quod caupo ob pecuniam meam me interficere vult!". Viro enim copiosa res familiaris erat et ille («quello», nom. sing.) magna cum imprudentia multos nummos ad longum iter secum tulerat. Tum amicus primum (avv.) horruit et surrexit, dein, postquam somnium effluxerat, quievit et recubuit. Dum dormit, amicus in somnio rursus apparuit et dixit: "Quia mihi vivo non subvenisti, nunc mortem meam quidem («almeno») vindica! Caupo enim me interfecit, in plaustrum coniecit et super corpus meum stercus terramque iniecit. Cras, cum illuxerit, interfector ex urbe cum plaustro exibit; tu prima luce ad portam veni et rem magistratibus denuntia!". Mane amicus ad portam venit et scelus denuntiavit: sic caupo turpis facinoris sui poenas solvit.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45126
[darkshines] - [2017-12-12 13:16:19]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!