banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
1
Annibale sconfigge i Romani al lago Trasimeno
Pagina 48 Numero 9

Hannibal, postquam per Etruriam ad Trasumenum lacum pervenerat, omnes agros inter Cortonam urbem Trasumenumque lacum vastavit, postea castra aperto atque edito loco inter lacum ac montes locavit. Tum milites levis armaturae post montes circumduxit («fece girare») et equitatum ad fauces saltus («all'imboccatura del passo») inter montes occultavit: reliquam partem exercitus in acie pro castris instruxit. Interea pridie, solis occasu, Romanorum exercitus, Flaminii consulis ductu, ad lacum ex opposita parte pervenerat. Flaminius, cum Carthaginiensium castra copiasque vidit, cum toto exercitu in hostem processit, quia Hannibalis insidiae a Flaminio detectae non erant. Poenus, ubi («appena») vidit hostem lacu ac montibus clausum («chiuso») et a suis circumfusum («circondato»), proelii signum dedit: omnes Carthaginienses simul in hostem impetum fecerunt. Sed improvisa et densa nebula e lacu orta («sorta») omnia loca circa contexit et Romanis, qui in fronte, a sinistro cornu, a tergo ab hostibus invadebantur et a dextro cornu lacu claudebantur, nulla spes salutis fuit, quia caligo etiam armorum usum impediebat. In magno tumultu caedes ingens fuit: consul quoque, qui strenue pugnabat, sub hostium ictibus cecidit, magna militum pars in atroci proelio periit, pauci in montes confugerunt.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45128
[darkshines] - [2017-12-13 10:39:31]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!