banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Un avversario indomabile: i Sanniti
Pagina 65 Numero 13

 Eo anno adversus Samnites, gentem opibus armisque validam, Romani bellum moverunt. Post Samnitium bellum ancipiti Marte in Romanos Pyrrhus venit, post Pyrrhum Poeni bellum in Urbem moverunt. Cum Samnites in Sidicinos iniuste arma intulissent - quia viribus plus poterant -, Sidicini, cum coacti essent ad fortiorum («dei più forti») auxilium confugere, Campanis sese coniunxerunt. Tum Samnites, cum Campanos petivissent, colles, quae Capuae imminebant, cum firmo praesidio occupaverant, inde descenderunt quadrato agmine in planitiem. Ibi rursus dimicatum est et Campani intra moenia compulsi sunt; Cum eis nulla saluti spes esset, coacti sunt a Romanis petere auxilium. Tum ad Urbem legati missi sunt. Cum ad Senatum Campanorum preces a legatis denuntiatae essent, consul ex auctoritate senatus auxilium adversus Samnites negavit, quod Samnites tum Romanis socii atque amici erant. Ad consulis verba princeps legationis populum Campanum urbemque Capuam in dicionem senatus populique Romani dedit, ut Romani Campanos dediticios suos defenderent.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45148
[darkshines] - [2019-11-06 18:04:38]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!