banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
1
Dialogo fra Alice e un bruco
Pagina 144 Numero 12

Alicia vidit magnam erucam caeruleum, brachiis compressis, in summo boleto sedentem, quae fumum tabaci ex tubulo longo placide exsugebat; ea neque Aliciam neque aliud quidquam curabat. Diu silentio Eruca et Alicia inter se intuebantur. Eruca tandem tubulo tabaci de ore extracto voce languida et smisomna eam adlocuta est. "Quis es tu?" Eruca inquit. Hoc dictum non magno stimulo erat ad sermonem incipiendum. Alicia verecunde respondit: "Id quidem in praesenti vix scio, domine. Scio saltem, quis fuerim, cum hodie mane surrexi. Sed ex eo tempore mihi videor compluries esse mutata". "Quid illo significas?" Eruca severe dixit. "Expedi sententiam tuam!".
Alicia comiter respondit: "Vereor, domine, ut meam sententiam expedire possim quod videlicet ipsa non sum ego. Nam praesertim id ipsa non intellego. Et tantum uno die magnitudine variare animum perturbat." "Minime vero," inquit Eruca. "Tibi fortasse nondum hoc accidit - inquit Alicia - - sed cum in chrysallidem mutata eris (quod aliquando scilicet fiet), deinde postea in papilionem, nonne tibi satis mirum videbitur?". "Minime hercle vero," respondit Eruca et Alicia dixit "Forsitan sensus tui non eidem sunt. QUod ad me attinet, mihi maxime mirum esse videtur." "Tibi quidem!" Eruca fastidiose dixit et addidit "Quis tu es?". Sic sermo eis ab integro renovatus est.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45222
[darkshines] - [2019-11-12 22:50:27]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!