banner immagine
Logo Splash Latino
Latino

Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
1
Diana e Minerva
Pagina 20 Numero 6

Multae sunt deae Italiae. Italiae incolae magna cum reverentia Dianam atque Minervam colunt. Diana, Latonae filia, non solum silvarum dea est, sed etiam venationis dea et ferarum patrona est. Nam silvarum umbram amat, ubi cum nymphis in opacis silvis vivit. Etiam lunae dea est: non solum interdiu sed etiam noctu, si est luna, silvas percurrit et sagittis feras necat. Statuae enim deam cum pharetra sagittisque effingunt. Minerva sapientiae dea est atque litterarum patrona. Deae noctua sacra est: noctua enim significat scientiam, quae tenebras ignorantiae illuminat. Minerva Athenarum patrona est: nam Athenae patria philosophiae et litterarum sunt. Itaque Athenarum incolae Minervam praesertim honorant et ei altas statuas erigunt et multas hostias immolant. Deae autem Atticae terra cara est et agricolis olearum et vinearum copiam praebet. In tutela Minervae etiam athletae sunt: in palaestris enim athletae deam invocant et ei victoriarum coronas donant. Praeterea Minerva pugnarum da est ac victoriam copiis in pugnis dispensat. Dea galeam et loricam portat, in sinistra hastam tenet, in dextera parvam statuam Victoriae.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45240
[darkshines] - [2017-12-27 19:30:11]

[canonico1995] - [2018-03-11 13:18:24]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!