banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
L'antico Lazio, da Saturno all'arrivo dei Troiani
Pagina 181 Numero 2

Primi Latii incolae, ut («come») antiqui poetae narrant, erant Fauni et Nymphae, silvarum dii deaeque, et rustici viri, e duris truncis nati («nati da»). Postea (avv.) deus Saturnus, ex Olympo pulsus («scacciato»), in Latium perveniebat, indigenas per iuga montana dispersos («dispersi», «sparpagliati») congregabat, terram aratro versare, frumenta et hordea serere, vineas instituere docebat: sic vita horrida industria sollertiaque mitigabatur atque animi virorum asperorum assiduo studio agriculturae corroborabantur. Post Saturnum, Faunus et Latinus, Fauni filius, regnum totius Latii obtinebat. Dum Latinus regnat, Aeneas, magnus Troianus vir, strenuus in bello, in deos admodum pius, ex patria profugus propter Troiae incendium, cum parva Troiugenarum turba filioque Iulo ad Latinas oras perveniebat, Latinos eorumque socios bello vincebat. Postea amicitiam cum Latino iungebat eiusque filiam in matrimonium ducebat, oppidum Lavinium condebat, Troianos et Latinos magna cum concordia regebat. Denique Iulus Lavinium relinquebat et Albam Longam, novum domicilium imperii, condebat.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45285
[darkshines] - [2018-01-30 10:12:15]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!