banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Il mito di Giacinto
Pagina 278 Numero 2

Adulescens Hyacinthus, regis Laconiae filius, propter suam mirabilem corporis formam, a deo Apolline ut («come») ludorum venationisque comes delectus est; itaque apud Eurotae fluminis ripas ac per Laconiae quercus saepe deus eiusque amicus feras agitare aut corpora sive cursu sive certatione exercere solebant («erano soliti»); sed olim infeliciter discus ab Apolline missus («lanciato») declinavit et in caput miseri Hyacinti incidit. Copiosus cruor e vulnere profluxit, adulescentis vultus expalluit, membra deflexerunt eiusque corpus in terra iacuit. Accurrit etiam Sol sed ne eius calor quidem profluvium cruoris reprimere potuit. Omnia vana fuerunt: miser Hyacinthus oculos suos clausit et spiritum reddidit. Apollo, dolore confectus («oppresso»), apud amici corpus clamavit: «E vita excessisti, miser amice, quia manus meae adulescentiam tuam eripuerunt; quare («per questo») in florem te convertam et immortalitatem tibi donabo. Quotannis primo vere («in primavera»), mulcente Sole («con le carezze del Sole») ad novam vitam revocaberis et ut («come») splendidus flos revivisces». Itaque abinde, cum ver splendet, prata variegatis mollibusque hyacinthis convestiuntur.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45315
[darkshines] - [2018-01-29 13:19:40]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!