banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
1
Le avventure di Enea e la fondazione di Lavinio
Pagina 292 Numero 2

Quoniam Iuno Aeneae invidebat, Anchisae deaeque Veneris filius cum sociis suis diu per pelagus peragravit: nam primum Macedoniam petivit, deinde in Africam, Carthaginem, appulit, ubi Dido regina ei subvenit et hospitium auxiliumque praebuit. Regina, cum amore eius capta est, virum apud se retinere volebat et eum dimittere nolebat, sed deorum iussu Aeneas Didonem relinquere coactus est: itaque ab Africa in Siciliam appulit, denique in Latium pervenit. Ibi benigne acceptus est a Latino, Latinorum rege, qui («che», nom. sing. m.) viro Troiano filiam suam Laviniam in matrimonium promisit. Tunc Turnus, Rutulorum rex, iniuria iratus - nam sponsus Laviniae erat -, matrimonio obstitit et bellum in Troianos gessit. Tandem Troiani diutino bello Rutulos vicerunt et Turnus ab Aenea interfectus est. Itaque Aeneas Laviniam uxorem duxit et ex nomine Laviniae oppidum Lavinium condidit. Postea Ascanius, eius filius, Lavinium relinquere maluit et in Latio novum oppidum condidit et id Albalongam appellavit.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45319
[darkshines] - [2018-01-25 19:04:07]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!