banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Achille uccide Ettore e restituisce il suo corpo a Priamo
Pagina 316 Numero 2

Achilles prior («per primo») in Hectorem magna vi hastam iecit, sed hasta per aerem super caput eius volavit et in terram infixa est. Hector invicem hastam suam in Achillem iecit; hasta scutum percussit, sed Achillem non vulneravit. Tum Troianus gladium arripuit et ad hostem accessit, Achilles interim hastam rursus iecit et Hectoris collum transfixit: Troianus in terram cecidit et animam efflavit. Achilles gaudio exsultavit, Hectorem armis exuit, eiusque corpus ad currum alligavit et circa (+ acc. «intorno..») urbem traxit. Pater materque Hectoris cum e moenibus horrendum spectaculum viderunt, fleverunt et frustra misericordiam Achillis imploraverunt. Noctu Priamus rex, a Mercurio ductus («guidato»), ex urbe exit («uscì»), ad Achillis tabernaculum venit, ad eius pedes procubuit et magnis cum lacrimis Hectoris corpus rogavit: «Achilles, si («se») te pietas erga deos et senem patrem tenet, mihi filii corpus redde». Tandem Achilles commotus («commosso») Priamum e terra sustulit Hectorisque corpus misero patri reddidit.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45327
[darkshines] - [2018-01-27 16:52:50]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!