banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
L'utilità dell'amicizia
Pagina 370 Numero 17

Una est amicitia in rebus humanis, de cuius utilitate omnes uno ore consentiunt. A multis virtus ipsa contemnitur; multi, quos parvo contentos tenuis victus cultusque delectat, divitias despiciunt; honores vero (avv.), quorum cupiditate quidam («alcuni») inflammantur, multi contemnunt et nihil («per niente») existimant. Itemque (avv.) permulti sunt qui pro nihilo («di nessuna importanza») putant cetera quae admirabilia aliis sunt; de amicitia omnes ad unum idem sentiunt: et ii qui ad rem publicam se contulerunt, et ii qui rerum cognitione doctrinaque delectantur, postremo ii qui se totos tradiderunt voluptatibus; qui vitam nullam putant sine amicitia. Qua re si bene et liberaliter vivere vis veros amicos cole.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45343
[darkshines] - [2018-01-30 10:09:33]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!