banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Gli scontri con Pirro
Pagina 388 Numero 2

Pyrrhus, Epiri rex, postquam in Italiam exercitum traduxerat, apud Heraclem et Asculum Romanos in acie profligavit, tamen innumeros milites in pugnis amisit. Romani novos exercitus comparaverunt et resistere parati erant. Tum rex per Cineam legatum, qui erat vir facundae eloquentia et magnae calliditatis, pacem aequis mitibusque condicionibus senatui proposit. Iam senatus ad pacem inclinabat et Pyrrhi condiciones accipere paratus erat, cum in curiam venit Appius Claudius censor, caecus et senex, quem servi lectica portabant: is auctoritate sua et gravi oratione pacem dissuasit. Itaque senatores regis condiciones respuerunt et bellum renovare statuerunt. Tum Pyrrhus copias suas in Siciliam traduxit et Graecis urbibus auxilium contra Carthaginienses tulit, ibique hostes compluribus proeliis fudit et cum magna praeda rursus in Italiam revertit. Romani Curium Dentatum consulem contra regem cum novis copiis miserunt, qui apud urbem Maleventum hostium exercitum profligavit et Pyrrhum ex Italia eiecit.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45349
[darkshines] - [2018-01-27 17:23:15]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!