banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Aracne tramutata in ragno
Pagina 401 Numero 1

Arachne, virgo ex Lydia oriunda, telas summo artificio texebat atque mirifice acu pingebat. Quia eius peritia magnis laudibus tota Lydia celebrabatur, olim Arachne magna cum superbia coram omnibus cum Minerva, artium dea, se comparaverat. Tum dea, cum rem cognovit, anili habitu in Lydiam ad virginem venit et monuit: "Nulla mortalis mulier artificio te vincit, sed certe Minervae deae impar es!". Quod Arachne Minervae arroganter responderat: "Quoniam telae meae mirabiles sunt, ego Minervae impar non sum: ne dea quidem Arachnen (acc. sing.) peritia superat!", dea irata exclamavit: "Cum poenam ob superbiam tuam cognoveris, frustra veniam meam petes. Semper filo dependebis, fila deduces telasque in aeternum texes!", statimque miseram virginem in araneam convertit.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45352
[darkshines] - [2018-01-29 13:07:55]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!