banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Niobe tramutata in roccia
Pagina 402 Numero 2

Nioba, Tantali filia, postquam Amphioni Thebanorum regi nupserat, procreavit liberos septem («sette», indecl.) totidemque filias: ab magnum liberorum numerum intolerabiliter se iactabat et deam Latonam, matrem tantum duorum («due») liberorum, Apollinis et Dianae, continenter irridebat. Nioba superbe saepe dicebat: "Etiam si mulier mortalis fuerim, immortalis ero quia Latonam numero filiorum supero". Latona, cum Niobae verba audivit, irata Apollinem et Dianam, liberos suos, vocavit. Dixit Latona: "Nioba, etiam si liberos septem totidemque filias procreaveris, magna poena digna eris ob nimiam superbiam et insolentiam et severe punieris". Apollo Niobae filios in silva sagittis interfecit et Diana filias in regia sagittis interemit praeter Chloridem. At infelix mater, postquam diu magno dolore oppressa erat, flendo («per il gran piangere») a Latona in saxum mutata est in monte Siplylo et adhuc hodie Niobae lacrimae ibi manant.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45353
[darkshines] - [2018-01-27 17:01:31]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!