banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Aquila, feles et aper
Pagina 430 Numero 2

Aquila in sublimi quercu nidum fecerat; feles cavernam in media quercu invenerat et ibi peperat; sus fetum ad imam quercum posuerat, cum feles fortuitum contubernium fraude et scelesta malitia sic evertit. Ad nidum volucris feles scandit: "Pernicies", dixit, "tibi paratur, forsan et miserae mihi; nam sus insidiosa cotidie terram fodit, nam quercum vult evertere et nostram progeniem in plano facile opprimere. Deinde feles ad cubile saetosae suis derepit. "In magno periculo", dixit, "sunt nati tui; nam cum exieris cum tenero grege, aquila porcellos tibi rapiet". Postquam locum timore complevit, dolosa feles pavorem simulat et toto die prolem suam prospicit, sed nocte clam (avv.) se subducit et escam parat. Contra aquila ruinam metuit et in ramis desidet; aper rapinam vitare vult et non prodit foras. Tandem aquila et aper inedia consumpti sunt cum suis, sic felique et eius catulis largam dapem praebuerunt.
Fedro


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45361
[darkshines] - [2018-01-28 13:15:52]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!