banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Un oracolo ambiguo
Pagina 529 Numero 2

 Exiguus numerus Troianorum urbem ardentem («in fiamme») reliquerat et in colles finitimos confugerat. Ibi Aeneas cum patre sene et parvo filio paucisque comitibus convenit atque brevem sed acrem orationem habuit ut omnium animos confirmaret: "Troiani, patria nostra a Graecis capta incensaque est, tamen ne desperaveritis de salute vestra: deorum auxilio novam Troiam in aliis terris condemus". Troiani Aeneae verba laeti acceperunt et classem comparaverunt ut terras ignotas peterent. Primum naves ascenderunt et ad Thraciam cursum direxerunt. Ibi Aeneas comitibus imperavit ut novae urbis moenia aedificarent. Sed accidit ut immane portentum Troianorum duci tantum terrorem afferret ut sine mora statuerit terram inhospitalem relinquere et ad insulam Delum navigare, ut oraculum dei Apollinis consuleret. Cum in insulam pervenit et ad Apollinis templum ascendit, deum sic rogavit: "Ubi considere debent Troiani? Quo imperas ut pergamus?". Deus dubium responsum edidit: "Troiani, antiquam matrem quaerite". Aeneas oraculum non intellexit, sed pater Anchises exclamavit: "Ego oraculum intellego. Antiqua mater Troianorum est insula Creta; nam ex Creta Teucer, gentis Troianae progenitor, in Asiam pervenit. Deus Apollo igitur nos monet ut in insula Creta considamus. Ad Cretam igitur festinemus!".


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45391
[darkshines] - [2018-01-26 19:52:35]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!