banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Anche le rane vogliono un re
Pagina 6 Numero 5

Ranae mores incolarum paludis vi compescere desiderabant; ideo magnos clamores usque ad sidera sustulerunt regemque per nuntios ab Iove flagitaverunt. Deorum hominumque rex subrisit et tigillum in stagnum demisit. Pavidae ranae, aquarum perturbatione perterritae, effugium in paludis abyssis quaesiverunt. Cum autem inertiam tigilli animadverterunt, tacite caput e stagno sustulerunt: primum e longinquo regem caute exploraverunt; postea omnem timorem posuerunt, certatim annataverunt, cum petulantia insiluerunt sordibusque inquinaverunt. Denique regem ineptum existimaverunt, quapropter nuntios rursus ad Iovem miserunt et alium regem petiverunt. Tum Iuppiter, iratus, hydrum in stagnum demisit. Ranae perterritae huc illuc fugere temptaverunt, sed frustra: nam, aspero dente singulae correptae, vitam misere amiserunt.
Fedro


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45400
[darkshines] - [2018-08-28 14:08:43]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!