banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Aracne
Pagina 16 Numero 15

Arachne puella Lydia fuit, quae maximam famam texturae arte obtinuerat: nam telas summo artificio texebat et acu filisque pingebat. Ut eius opus mirabile aspicerent, ipsae nymphae saepe silvas et fontes deserebant. Sed eadem etiam tam superba erat, ut saepe diceret: "Etiam si Pallas ipsa mecum certaverit, facillime vincam". Cum haec audivisset, Pallas anus cuiusdam speciem vestemque assumpsit et ad Arachnem accessit: primum eam admonuit ut maxima laude quam inter mortales obtinuerat contenta esset et deabus cederet. At illa superbe: "Sine ullo dubio ob senectutem mentis non compos es; si qua tibi filia aut nurus est, illa ista tua verba audiat: nam ego profecto Pallade ipsa habilior sum". Tum Pallas faciem mutavit et divinamm naturam potentiamque detexit: colu puellae frontem percussit corpusque tristi potione conspersit. Statim Arachne araneae speciem assumpsit: eius caput deminutum est, ex lateribus multa et gracilia crura comparuerunt; venter praeter modum crevit, ex quo stamen remittere coepit: sic telas in perpetuum exercebit.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45410
[darkshines] - [2018-03-03 17:35:12]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!