banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La prova è un segno della provvidenza
Pagina 134 Numero 167

Magis urget saeva inexpertos, grave est tenerae cervici iugum. Ad suspicionem vulneris tiro pallescit, audacter veteranus cruorem suum spectat, qui scit se saepe vicisse post sanguinem. Hos itaque deus quos probat, quos amat, indurat, recognoscit, exercet; eos autem quibus indulgere videtur, quibus parcere, molles venturis malis servat. Erratis enim, si quem iudicatis exceptum. Veniet et ad illum diu felicem sua portio; quiqquis videtur dimissus esse, dilatus est. Quare deus optimum quemque aut mala valitudine aut luctu aut aliis incommodis afficit? Quia in castris quoque periculosa fortissimis imperantur; dux lectissimos mittit, qui nocturnis hostes aggrediantur insidiis aut explorent iter aut praesidium loco deiciant. Nemo eorum qui exeunt dicit: "Male de me imperator meruit", sed "bene iudicavit". Item dicant quicumque iubentur pati timidis ignavisque flebilia: "Digni visi sumus deo in quibus experiretur quantum humana natura posset pati". Fugite delicias, fugite enervantem felicitatem, qua animi permadescunt et, nisi aliquid intervenit quod humanae sortis admoneat, manent velut perpetua ebrietate sopiti.
Seneca

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45562
[degiovfe] - [2020-03-25 13:13:51]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!