banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Il re Prusia visita Roma e presenta le sue richieste agli alleati
Pagina 295 Numero 10

Eo anno rex Prusia venit Romam cum filio Nicomede. Is, magno comitatu urbem ingressus, ad forum perrexit. Deos, qui urbem Romam incolerent, senatumque et populum Romanum salutatum se dixit venisse et gratulatum, quod Persea vicissent, et, Macedonibus et Illyriis in dicionem redactis, auxissent imperium. Deinde biduum petiit, quo templa deum urbemque et hospites amicosque viseret. Datus est, qui circumduceret eum, Lucius Cornelius Scipio quaestor, qui Capuam ei obviam missus erat; etiam aedes, quae ipsum comitesque eius benigne reciperent, conductae sunt. Tertio post die senatum adiit; gratulatus victoriam est; merita sua in eo bello commemoravit; petiit ut societas secum renovaretur et daretur sibi ager de rege Antiocho captus, quem Galli possiderent. Filium postremo Nicomedem senatui commendavit.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45692
[darkshines] - [2019-12-13 11:16:43]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!