banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
La punizione del parricidio ad Atene e a Roma
Pagina 296 Numero 11

Maiores nostri in impios singulare supplicium iuvenerunt. Qua in re quantum prudentia praestiterint eis, qui apud ceteros sapientissimi fuisse dicuntur, considerate. Prudentissima civitas Atheniensium fuisse traditur; eius porro civitatis sapientissimum Solonem dicunt fuisse, eum, qui leges, quibus hodie quoque utuntur, scripserit. Is cum interrogaretur cur nullum supplicium constituisset in eum, qui parentem necavisset, respondit se id neminem facturum putavisse. Sapiente fecisse dicitur, cum de eo nihil sanxerit quod antea commissum non erat, ne non tam prohibere quam admonere videretur. Quanto nostri maiores sapientius egerunt! Qui cum intellegerent nihil esse tam sanctum quod audacia aliquando non violaret, supplicium in parrricidas singulare excogitaverunt ut ii magnitudine poenae a maleficio summoverentur. Eos insui voluerunt in culleum vivos atque ita in flumen deici.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45693
[darkshines] - [2019-11-07 11:28:35]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!