banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Vittoria del console Marcello in Gallia Cisalpina
Pagina 343 Numero 27

Marcellum, cum in fines Boiorum intravisset castraque poneret, Corolamus, regulus Boiorum, cum magna manu oppugnavit. Nonnulli illustrissimi viri in illo tumultuario proelio ceciderunt, inter quos praefecti sociorum et tribuni militum de legione secunda; castra tamen munitissima retenta sunt. Stativis deinde castris Marcellus aliquamdiu se tenuit, ut et saucios curaret, et a maximo terrore animos militum reficeret. Boii, gens morae impatientissima, in castella vicosque suos passim discurrerunt. Marcellus, Pado traiecto, in agrum Comensem, ubi Insubres, Comensibus ad arma excitis, castra habebant, legiones duxit. Galli in itinere proelium committunt, et primo acerrime invaserunt, ita ut antesignanos impulerint. Ubi Marcellus id animadvertit, equitum Latinorum omnes turmas in hostem misit. Cum primus secundusque impetus Latinorum rettudisset ferocissimum hostem, confirmata reliqua acies Romana primo restitit, deinde signa acriter intulit, nec ultra sustinuerunt certamen Galli, sed terga verterunt atque effuse fugerunt.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45845
[darkshines] - [2018-04-01 21:38:45]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!