banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Gli antichi abitanti del Lazio
Pagina 123 Numero V3

Antiqui Latii terrae a Faunis et Nymphis, silvarum diis deabusque, habitabantur et a rusticis viris. Postea Saturnus, deum dominus, ex Olympo expellitur et in Latium pervenit: hic feros viros in unum locum congregat, vitae disciplinam populis dat, agrorum cultus invenit. Saturnus placidos in pace (=pace, abl.) populos regebat: ideo aurea saecula appellabantur. Postea Latinus, Saturnii filii filius, regnum totius Latii obtinet: Latino nullus filiuserat, sed una filia, Lavinia, quam multi petebant, inter alios Turnus, Rutulorum rex (=re, nom.), vir pulcher et strenuus. Tum Aeneas, ex patria profugus propter Troiae incendium, cum parva Teucrorum turba ad Latinas oras pervenit. Ibi benigne accipitur a Latino, qui filiam in matrimonium promittit. Aeneas Turnum bello vincit, oppidum Lavinium condit et magna cum concordia Troianos et Latinos regit.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45906
[darkshines] - [2018-04-29 13:21:01]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!