banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Enea fugge da Troia
Pagina 210 Numero V2

Troiani cum Graecis multos annos bellum gesserunt. Graeci numero Troianos superabant, sed Troiani in urbe clausi resistebant validis muris et hominum virtute. Tandem Graeci Troiam occupaverunt. Troiae urbi damno fuit calliditas Ulixis. Aeneas, princeps Troianus, vir magnae virtutis, arma cepit et cum multis fortibus viris oppidum strenue defendebat. Sed Venus dea, Aeneae mater, in oppido filium invenit et fugae excitavit suis verbis: "Nova Troia in Latio Troianis erit". Aeneas moleste audivit matris clara verba, sed suum officium fecit: viros suos et amicos convocavit et in contione orationem habuit de Veneris matris verbis. Omnes amici cum Aenea convenerunt. Tunc Aeneas patrem senem umeris portavit. Deinde cum filio et exiguo numero Troianorum superstitum fugit. Ex silva Aeneas et socii arbores reciderunt et naves aedificaverunt. Deinde in mare naves posuerunt et susceperunt iter longum.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45917
[darkshines] - [2018-04-09 11:26:15]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!