banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Un cane di nobile razza
Pagina 273 Numero V3

Rex Illyrici Alexandro Magno, in regia stanti, canem inusitatae magnitudinis donavit. Cum Alexandro, doni pulchritudine exsultante, rex feram canis indolem laudabat. Macedonum rex tunc, verba hospitis desiderans temptare, cervos et dammas e caveis emisit et ante canem illos reliquit. Canis autem tam parvas feras aspexit, sed a praeda minime adlectus, firmus mansit. Ob tantam inertiam Alexander, ira motus, statim canem gladio necavit. Tunc Illyrici rex, cum rem cognovit, alterum canem misit dono Alexandro. Deinde Alexandrum monuit, cum alterum canem illi dedit, de praedis illi cani aptis. Ita, cum Alexander cani magnum leonem admovit, canis vi collum leonis carpens illum saeve momordit. Alexander igitur magno cum stupore canem vidit dentibus stringentem leonis collum usque ad illius mortem. Canis veram indolem Alexander tandem intellegit videns leonis corpus laniatum et hoc modo magnitudinem doni accepti cognovit.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45927
[darkshines] - [2018-03-12 10:14:56]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!