banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Cincinnato
Pagina 326 Numero V3

Cincinnati multas res gestas narraturi sumus quod clara exempla virtutis et rei publicae amoris sunt. Agricola humilis erat, sed sub specie pacifici hominis ferum cor habebat et peritus erat non solum rei rusticae, sed rei etiam militaris et civilis. In rebus adversis Romani, de sua salute desperantes, cum iam hostibus cessuri erant Cincinnatum vocaverunt. Nam, quod in Algido monte exercitus Romanus obsidebatur, Lucius Quintius Cincinnatus, illo tempore agrum possidens et manibus suis colens, dictator est factus. Is agrum araturus a senatus legatis inventus est et, sudore deterso, togam praetextam accepit et Romam contendit. Virtutem et fortitudinem statim ostendit et, victis hostibus, liberavit exercitum obsidione in Algido monte. Exercitu servato, in urbem intravit cum copiis suis, praedam distribuit et consulem inhabilem punivit. Deinde abdicavit dictaturam et ad boves et ad aratrum suum revertit, sed urbs grata coronam auream ei donavit. Deinde post multos annos, cum Melius cum sociis suis regnum sibi petiturus erat, Romani iterum Cincinnatum dictatorem nominaverunt et res publica iterum servata est.


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45933
[darkshines] - [2018-04-26 19:18:52]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!