banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Demostene e la storiella dell'asino
Pagina 417 Numero V2

 Demosthenes ille, qui excellens et facundus orator fuit, cum olim in tribunali causam civis defenderet iudices minime attentos vidit. Ob eamque rem hanc orationem callide adhibuit: "Vos rogo, iudices, ut paulisper aures meis verbis praebeatis, cum rem novam ac mirabilem narrare statuerim". Cum aures illi arrexissent atque animos intendissent, sic dicere incepit: "Accidit olim ut iuvenis asinum conduceret ut contenderet Athenis Megaram. Tam vehementer sol urebat ut iuveni et asino vires deficerent in itinere. Tunc iuvenis ut se tegeret, clitellas deposuit et ad umbram asini consedit ut quiesceret et vires reficeret. Sed hoc vetabat agaso, qui clamabat magna voce: «Tibi asinum, non umbram eius, locavi»". Haec cum dixisset, Demosthenes tacuit et discessit. Tum iudices eum revocaverunt ut reliquam fabulam enarraret. Sed eos sic reprehendit orator: "Tam libenter vanam fabulam audivistis et ut hominis, qui in periculo est, causam neglegatis".


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45944
[darkshines] - [2018-03-10 13:17:12]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!