banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Alessandro figlio di Ammone
Pagina 455 Numero V2

In Aegypto oraculum celebre Iovis Hammonis erat, ubi quodvis responsum homines a deo petebant. Alexander, cum copiis pararet ad bellum contra Persas, desiderabat oraculum visitare. Iovis sacerdotes Alexander quaerebat ut confirmaret quaecumque audiverat de sua origine. In Macedonia enim existimabant eum non Philippi, sed ipsius Iovis filium. Quare cum parvo agmine in Aegyptum venit et in desertum processit ad eam regionem, in qua oraculum erat. Templum positum erat in Lybiae remotis solitudinibus, in quas veniebant quicumque veritatem quaerebant. Iovis fanum in planitie arenosa erat, in parva palmarum silva. Cum ad oraculum appropinquaret, Alexander praemisit nuntios qui sacerdotes monerent de regis voluntate. Sic, cum ipse Alexander in templum intravit, sacerdotes eum salutaverunt Iovis filium. Tum quicumque cum rege erat, eum vocavit Hammonis filium.
Giustino


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45950
[darkshines] - [2018-03-09 20:01:05]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!