banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Filosseno e le poesie del tiranno
Pagina 313 Numero V1

Dionysii, Syracusanorum tyranni, maxime intererat quid de se et de suis carminibus familiares et docti viri sentirent. Nam poeticae laudis cupidissimus erat. Itaque saepe carmina sua inter epulas conviviis adulandi peritissimis recitabat. Inter hos Philoxenus erat, magni ingenii vir, qui unus, simulationis nescius, libere aperuit quid sentiret. Cum olim nullius laudis carmina a Dionysio recitata audivisset, dixit Dionysii carmina nullius ponderis esse. Ea verborum libertate offensus, tyrannus suorum carminum reprehensorem a satellitibus suis deprehendi et in latomias, quae publicus erant carcer, detrudi iussit. Postridie tamen iracundiae suae eum paenituit et, ab amicis exoratus, Philoxenum rursus ad epulas adhibuit. Ibi, carmina sua Dionysius recitans, de quibusdam versibus, quos permagni existimabat, sententiam Philoxeni exquisivit. Ille, adulandi insuetes et periculi incuriosus, e mensa surrexit et, nullo verbo facto abiit. Interrogatus poeta quo locorum tenderet: "In latomias", respondit.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45988
[darkshines] - [2020-03-10 20:06:41]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!