banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
1
Temistocle e l'arte della memoria
Pagina 313 Numero V2

Ego non de praestanti quadam et eximia, sed prope de vulgari et communi vi nunc disputo, de memoria. Apud Graecos fertur incredibili quadam magnitudine consilii atque ingenii Atheniensis ille fuisse Themistocles; ad quem quidam doctus homo atque in primis eruditus accessisse dicitur eique artem memoriae pollicitus esse se traditurum. Cum Themistocles quaesivisset quidnam illa ars efficere posset, traditum est dixisse illum doctorem: "Memoriae ars efficere potest ut omnia memineris". Ei autem constat Themistoclem respondisse gratius sibi illum esse facturum, si se oblivisci quae vellet quam si meminisse docuisset. Videsne quae vis in homine acerrimi ingenii, quam potens et quanta mens fuerit? Cum ita Themistocles responderit, intellegere possumus nihil umquam effluere posse ex animo, quod semel esset infusum. Themistoclis enim pluris intererat oblivisci posse quam meminisse quod interdum nolebat. Sed neque propter hoc Themistoclis responsum memoriae nobis opera danda non est.

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/45989
[degiovfe] - [2020-07-18 11:17:53]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!