banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Si prepara un [colpo di Stato] per eliminare il console Cicerone
Pagina 182 Numero 248

Interea Romae Catilina multa simul molebatur, consulibus insidias tendebat, parabat incendia, opportuna loca armatis hominibus obsidebat, ipse cum telo erat, item alios iubebat et hortabatur u semper intenti paratique essent; dies noctesque festinabat, vigilabat, neque insomniis neque labore fatigabatur. Postremo, intempesta nocte, coniurationis principes convocat et multa de ignavia eorum queritur. Deinde docet se Manlium praemisisse ad eam multitudinem quam ad capienda arma paraverat, item alios in alia loca opportuna, qui initium belli facerent, seque ad exercitum proficisci cupere, sed prius opprimendum esse Ciceronem. Igitur perterritis ac dubitantibus ceteris, C. Cornelius, eques Romanus, operam suam pollicitus est et cum eo L. Vargunteius senator constituerunt ea nocte cum armatis hominibus sicut salutatum introire ad Ciceronem ac de improviso domi suae imparatum confodere.
Sallustio


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46075
[degiovfe] - [2019-08-13 21:20:25]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!