banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Il sistema sociale dei Galli
Pagina 190 Numero 253

Quoniam ad hunc Commentariorum locum perventum est, non alienum esse videtur de Galliae moribus proponere. In Gallia non solum in omnibus civitatibus atque in omnibus pagis partibusque, sed paene etiam in singulis domibus factiones sunt, earumque factionum principes sunt qui summam auctoritatem habent. Idque eius rei causa antiquitus institutum esse videtur, ne quis ex plebe contra potentiorem auxilio careret: suos enim quisque opprimi et circumveniri non patitur, neque, si aliter facit, ullam inter suos habet auctoritatem. Haec eadem ratio esse videtur in summa totius Galliae: namque omnes civitates in partes divisae sunt duas. Cum Caesar in Galliam venit, alterius factionis principes videbantur esse Haedui, alterius Sequani.
Cesare

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46080
[degiovfe] - [2019-06-10 16:08:52]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!