banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
I testimoni della nuova fede
Pagina 281 Numero 297

Saturninus proconsul dixit: «Ne secuti sitis hanc persuasionem». Speratus dixit: «Mala st persuasio homicidium facere, falsum testimonium dicere». Saturninus proconsul dixit: «Nolite huius dementiae esse participes». Cittinus dixit: «Nos non habemus alium quem timeamus, nisi Dominum Deum nostrum qui est in caelis». Saturninus proconsul Sperato dixit: «Perseveras christianus?». Speratus dixit: «Christianus sum» et cum eo omnes consenserunt. Saturninus proconsul dixit: «Numquid ad deliberandum spatium vultis?». Speratus dixit: «In re tam iusta nulla est deliberatio». Saturninus proconsul dixit: «Moram XXX dierum habete, cavete ne hanc occasionem servandae vitae amittatis». Speratus iterum dixit: «Christianus sum» et cum eo omnes consenserunt. Saturninus decretum ex tabella recitavit: «Omnes qui ritu Christiano se vivere confessi sunt, quoniam oblata sibi facultate ad Romanorum morem redeundi obstinanter perseveraverunt, gladio animadverti placet».
Acta martyrum

È severamente vietata qualsiasi copia o riproduzione anche parziale di traduzioni per uso pubblico. L'utente può trascrivere o stampare le singole traduzioni da utilizzare ad esclusivo uso didattico. Ogni tentativo di violazione dei sistemi atti a proteggere il materiale contenuto nel sito sarà perseguito a norma di legge.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46120
[degiovfe] - [2019-06-07 17:54:56]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!