banner immagine
Logo Splash Latino
Latino


Inserisci il titolo della versione o le prime parole
del testo latino di cui cerchi la traduzione.

 
Username Password
Registrati Dimenticata la password? Ricorda Utente
Premure di un amico
Pagina 301 Numero 303

Cicero Tironi suo s.p.d.
Ante diem V Kalendas Decembres servus Cn. Plancii Brundisii tandem aliquando mihi a te exspectatissimas litteras reddidit datas Idibus Novembribus, quae me molestia valde levaverunt. Utinam omnino levavissent! Sed tamen Aclapo ("Asclapone") medicus plane confirmat propediam te valentem fore. Nunc ego te hortor ut omnem diligentiam adhibeas ad convalescendum. Tuam prudentiam, temperantiam, amorem erga me novi; scio te omnia facturum esse, ut nobiscum quam primum sis; sed tamen ita velim ne properes. Reliquum est ut te hoc rogem et a te petam ne temere ("avventatamente") naviges (solent nautae festinare quaestus sui causa). Cautus sis, mi Tiro: mare magnum et difficile tibi restat, maxima ergo prudentia tibi opus est. Vale et salve.
Cicerone


Hai superato il limite di traduzioni visualizzabili in un giorno.

La Traduzione può essere visionata su Splash Latino - http://www.latin.it/versione/46125
[degiovfe] - [2019-06-07 14:30:48]

Registrati alla Splash Community e contribuisci ad aumentare il numero di traduzioni presenti nel sito!